(521)                              SOUS LE RÈGNE DE CHARLES VI.                                 281
recipere et habere onus hujusmodi mee execucionis, eis satisfacto de suo labore moderate; prout supra transferens, ex nunc prout ex tune, in manibus dictorum meorum executorum possessionem et saisinam omnium et singulorum bonorum meorum mobilium et immqbilium quoruncunque, pro premissis omnibus et singulis faciendis et débite perficiendis.
Volo tamen, quod in casu quo dictus frater meus dominus Johannes Vilate fuerit Parisius tempore mei decessus vel post, quod ipse sit unus de executoribus qui se onerabunt pro execucione hujusmodi fienda.
Item, volo et ordino quod legata mea supra scripta, que debent fieri Parisius, in patria Gallicana et in Clunyaco, solvantur per dictos exe-cutores supra scriptos de bonis mets que habeo Parisius; illa vero, que debent fieri in Salvio et aliis locis partium lingue Occitane, solvantur de debitis que michi debentur per dictum fratrem meum Guillermum Vilate, supra scriptum, videlicet, de octies viginti francis quos sibi mutuavi, ut constat per quandam obligacionem factam super hiis sub sigillo Castelleti Parisiensis ; item, de centum francis michi per ipsum debitis ab alia parte, et quos eciam sibi mutuavi, ut apparet per aliam obligacionem; item, de undecim viginti francis ab alia parte sibi mu-tuatis ; item, de sum ma sexcentorum scutorum, per me sibi in commen-dam et depositum tradita; ac eciam de summa quingentorum scuto­rum ex parte altéra et de summa centum scutorum ex altéra parte, sibi per me tradita et per ipsum recepta, ut continetur in quibusdam brevetis Castelleti et instrumentis super hoc factis, et in coffreto meo una cum aliis brevetis et obligacionibus simul ligatis, positis et exis-tentibus, et eciam de legatis michi factis per quosdam parentes meos, ad que solvenda michi ipse, qui est ipsorum hères, tenetur, que sibi legavi et donavi in hoc meo testamento sub modo et forma subscriptis.
Cetera vero donata et legata in patria Occitana solvantur et fiant per dictum fratrem meum Guillermum Vilate, indé et super dictis debitis, que sibi lego et do no, videlicet, de dicta summa quingento­rum francorum per me sibi donata et legata, prout supra.
36